Galatians 3
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixusSelect Galatians 3:1
2hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fideiSelect Galatians 3:2
3sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummaminiSelect Galatians 3:3
4tanta passi estis sine causa si tamen sine causaSelect Galatians 3:4
5qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fideiSelect Galatians 3:5
6sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiamSelect Galatians 3:6
7cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii AbrahaeSelect Galatians 3:7
8providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentesSelect Galatians 3:8
9igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli AbrahamSelect Galatians 3:9
10quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat eaSelect Galatians 3:10
11quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivitSelect Galatians 3:11
12lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illisSelect Galatians 3:12
13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in lignoSelect Galatians 3:13
14ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidemSelect Galatians 3:14
15fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinatSelect Galatians 3:15
16Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est ChristusSelect Galatians 3:16
17hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionemSelect Galatians 3:17
18nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit DeusSelect Galatians 3:18
19quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatorisSelect Galatians 3:19
20mediator autem unius non est Deus autem unus estSelect Galatians 3:20
21lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitiaSelect Galatians 3:21
22sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibusSelect Galatians 3:22
23prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda eratSelect Galatians 3:23
24itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemurSelect Galatians 3:24
25at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogoSelect Galatians 3:25
26omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo IesuSelect Galatians 3:26
27quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistisSelect Galatians 3:27
28non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo IesuSelect Galatians 3:28
29si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredesSelect Galatians 3:29
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation