Galatians 5
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1state et nolite iterum iugo servitutis contineriSelect Galatians 5:1
2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderitSelect Galatians 5:2
3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendaeSelect Galatians 5:3
4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistisSelect Galatians 5:4
5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamusSelect Galatians 5:5
6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operaturSelect Galatians 5:6
7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedireSelect Galatians 5:7
8persuasio non est ex eo qui vocat vosSelect Galatians 5:8
9modicum fermentum totam massam corrumpitSelect Galatians 5:9
10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est illeSelect Galatians 5:10
11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucisSelect Galatians 5:11
12utinam et abscidantur qui vos conturbantSelect Galatians 5:12
13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicemSelect Galatians 5:13
14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsumSelect Galatians 5:14
15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumaminiSelect Galatians 5:15
16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietisSelect Galatians 5:16
17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatisSelect Galatians 5:17
18quod si spiritu ducimini non estis sub legeSelect Galatians 5:18
19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuriaSelect Galatians 5:19
20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectaeSelect Galatians 5:20
21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequenturSelect Galatians 5:21
22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitasSelect Galatians 5:22
23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lexSelect Galatians 5:23
24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiisSelect Galatians 5:24
25si vivimus spiritu spiritu et ambulemusSelect Galatians 5:25
26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentesSelect Galatians 5:26
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation