Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 11

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1imitatores mei estote sicut et ego ChristiSelect 1 Corinthians 11:1

2laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetisSelect 1 Corinthians 11:2

3volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi DeusSelect 1 Corinthians 11:3

4omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suumSelect 1 Corinthians 11:4

5omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalveturSelect 1 Corinthians 11:5

6nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suumSelect 1 Corinthians 11:6

7vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri estSelect 1 Corinthians 11:7

8non enim vir ex muliere est sed mulier ex viroSelect 1 Corinthians 11:8

9etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virumSelect 1 Corinthians 11:9

10ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelosSelect 1 Corinthians 11:10

11verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in DominoSelect 1 Corinthians 11:11

12nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex DeoSelect 1 Corinthians 11:12

13vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare DeumSelect 1 Corinthians 11:13

14nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illiSelect 1 Corinthians 11:14

15mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati suntSelect 1 Corinthians 11:15

16si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae DeiSelect 1 Corinthians 11:16

17hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitisSelect 1 Corinthians 11:17

18primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credoSelect 1 Corinthians 11:18

19nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobisSelect 1 Corinthians 11:19

20convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducareSelect 1 Corinthians 11:20

21unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius estSelect 1 Corinthians 11:21

22numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudoSelect 1 Corinthians 11:22

23ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panemSelect 1 Corinthians 11:23

24et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationemSelect 1 Corinthians 11:24

25similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationemSelect 1 Corinthians 11:25

26quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniatSelect 1 Corinthians 11:26

27itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis DominiSelect 1 Corinthians 11:27

28probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibatSelect 1 Corinthians 11:28

29qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpusSelect 1 Corinthians 11:29

30ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multiSelect 1 Corinthians 11:30

31quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremurSelect 1 Corinthians 11:31

32dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemurSelect 1 Corinthians 11:32

33itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectateSelect 1 Corinthians 11:33

34si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponamSelect 1 Corinthians 11:34

Next: 1 Corinthians 12Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.