Skip to content
Church.wiki
1 Corinthians

1 Corinthians 12

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratresSelect 1 Corinthians 12:1

2scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntesSelect 1 Corinthians 12:2

3ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu SanctoSelect 1 Corinthians 12:3

4divisiones vero gratiarum sunt idem autem SpiritusSelect 1 Corinthians 12:4

5et divisiones ministrationum sunt idem autem DominusSelect 1 Corinthians 12:5

6et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibusSelect 1 Corinthians 12:6

7unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatemSelect 1 Corinthians 12:7

8alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem SpiritumSelect 1 Corinthians 12:8

9alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno SpirituSelect 1 Corinthians 12:9

10alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonumSelect 1 Corinthians 12:10

11haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vultSelect 1 Corinthians 12:11

12sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et ChristusSelect 1 Corinthians 12:12

13etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumusSelect 1 Corinthians 12:13

14nam et corpus non est unum membrum sed multaSelect 1 Corinthians 12:14

15si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corporeSelect 1 Corinthians 12:15

16et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corporeSelect 1 Corinthians 12:16

17si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratusSelect 1 Corinthians 12:17

18nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluitSelect 1 Corinthians 12:18

19quod si essent omnia unum membrum ubi corpusSelect 1 Corinthians 12:19

20nunc autem multa quidem membra unum autem corpusSelect 1 Corinthians 12:20

21non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessariiSelect 1 Corinthians 12:21

22sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora suntSelect 1 Corinthians 12:22

23et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habentSelect 1 Corinthians 12:23

24honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honoremSelect 1 Corinthians 12:24

25ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membraSelect 1 Corinthians 12:25

26et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membraSelect 1 Corinthians 12:26

27vos autem estis corpus Christi et membra de membroSelect 1 Corinthians 12:27

28et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarumSelect 1 Corinthians 12:28

29numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctoresSelect 1 Corinthians 12:29

30numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretanturSelect 1 Corinthians 12:30

31aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstroSelect 1 Corinthians 12:31

Next: 1 Corinthians 13Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.