1 Corinthians 13
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniensSelect 1 Corinthians 13:1
2et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sumSelect 1 Corinthians 13:2
3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodestSelect 1 Corinthians 13:3
4caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflaturSelect 1 Corinthians 13:4
5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malumSelect 1 Corinthians 13:5
6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritatiSelect 1 Corinthians 13:6
7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinetSelect 1 Corinthians 13:7
8caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destrueturSelect 1 Corinthians 13:8
9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamusSelect 1 Corinthians 13:9
10cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte estSelect 1 Corinthians 13:10
11cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuliSelect 1 Corinthians 13:11
12videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sumSelect 1 Corinthians 13:12
13nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritasSelect 1 Corinthians 13:13
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation