1 Corinthians 15
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statisSelect 1 Corinthians 15:1
2per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistisSelect 1 Corinthians 15:2
3tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturasSelect 1 Corinthians 15:3
4et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturasSelect 1 Corinthians 15:4
5et quia visus est Cephae et post haec undecimSelect 1 Corinthians 15:5
6deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormieruntSelect 1 Corinthians 15:6
7deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibusSelect 1 Corinthians 15:7
8novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihiSelect 1 Corinthians 15:8
9ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam DeiSelect 1 Corinthians 15:9
10gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecumSelect 1 Corinthians 15:10
11sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistisSelect 1 Corinthians 15:11
12si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non estSelect 1 Corinthians 15:12
13si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexitSelect 1 Corinthians 15:13
14si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestraSelect 1 Corinthians 15:14
15invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurguntSelect 1 Corinthians 15:15
16nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexitSelect 1 Corinthians 15:16
17quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestrisSelect 1 Corinthians 15:17
18ergo et qui dormierunt in Christo perieruntSelect 1 Corinthians 15:18
19si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibusSelect 1 Corinthians 15:19
20nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientiumSelect 1 Corinthians 15:20
21quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorumSelect 1 Corinthians 15:21
22et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabunturSelect 1 Corinthians 15:22
23unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eiusSelect 1 Corinthians 15:23
24deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutemSelect 1 Corinthians 15:24
25oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eiusSelect 1 Corinthians 15:25
26novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicatSelect 1 Corinthians 15:26
27omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omniaSelect 1 Corinthians 15:27
28cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibusSelect 1 Corinthians 15:28
29alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illisSelect 1 Corinthians 15:29
30ut quid et nos periclitamur omni horaSelect 1 Corinthians 15:30
31cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostroSelect 1 Corinthians 15:31
32si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemurSelect 1 Corinthians 15:32
33nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia malaSelect 1 Corinthians 15:33
34evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquorSelect 1 Corinthians 15:34
35sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniuntSelect 1 Corinthians 15:35
36insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriaturSelect 1 Corinthians 15:36
37et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorumSelect 1 Corinthians 15:37
38Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpusSelect 1 Corinthians 15:38
39non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem pisciumSelect 1 Corinthians 15:39
40et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestriumSelect 1 Corinthians 15:40
41alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritateSelect 1 Corinthians 15:41
42sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptioneSelect 1 Corinthians 15:42
43seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtuteSelect 1 Corinthians 15:43
44seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum estSelect 1 Corinthians 15:44
45factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantemSelect 1 Corinthians 15:45
46sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritaleSelect 1 Corinthians 15:46
47primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestisSelect 1 Corinthians 15:47
48qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestesSelect 1 Corinthians 15:48
49igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestisSelect 1 Corinthians 15:49
50hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebitSelect 1 Corinthians 15:50
51ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimurSelect 1 Corinthians 15:51
52in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimurSelect 1 Corinthians 15:52
53oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatemSelect 1 Corinthians 15:53
54cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoriaSelect 1 Corinthians 15:54
55ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuusSelect 1 Corinthians 15:55
56stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lexSelect 1 Corinthians 15:56
57Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum ChristumSelect 1 Corinthians 15:57
58itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in DominoSelect 1 Corinthians 15:58
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation