1 Corinthians 16
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos faciteSelect 1 Corinthians 16:1
2per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiantSelect 1 Corinthians 16:2
3cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in HierusalemSelect 1 Corinthians 16:3
4quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibuntSelect 1 Corinthians 16:4
5veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransiboSelect 1 Corinthians 16:5
6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque ieroSelect 1 Corinthians 16:6
7nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiseritSelect 1 Corinthians 16:7
8permanebo autem Ephesi usque ad pentecostenSelect 1 Corinthians 16:8
9ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multiSelect 1 Corinthians 16:9
10si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et egoSelect 1 Corinthians 16:10
11ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribusSelect 1 Corinthians 16:11
12de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fueritSelect 1 Corinthians 16:12
13vigilate state in fide viriliter agite et confortaminiSelect 1 Corinthians 16:13
14omnia vestra in caritate fiantSelect 1 Corinthians 16:14
15obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsosSelect 1 Corinthians 16:15
16ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laborantiSelect 1 Corinthians 16:16
17gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleveruntSelect 1 Corinthians 16:17
18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi suntSelect 1 Corinthians 16:18
19salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesiaSelect 1 Corinthians 16:19
20salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sanctoSelect 1 Corinthians 16:20
21salutatio mea manu PauliSelect 1 Corinthians 16:21
22si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranathaSelect 1 Corinthians 16:22
23gratia Domini Iesu vobiscumSelect 1 Corinthians 16:23
24caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS ·I·Select 1 Corinthians 16:24
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation