1 Corinthians 7
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangereSelect 1 Corinthians 7:1
2propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeatSelect 1 Corinthians 7:2
3uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viroSelect 1 Corinthians 7:3
4mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulierSelect 1 Corinthians 7:4
5nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestramSelect 1 Corinthians 7:5
6hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperiumSelect 1 Corinthians 7:6
7volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sicSelect 1 Corinthians 7:7
8dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et egoSelect 1 Corinthians 7:8
9quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uriSelect 1 Corinthians 7:9
10his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedereSelect 1 Corinthians 7:10
11quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittatSelect 1 Corinthians 7:11
12nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illamSelect 1 Corinthians 7:12
13et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virumSelect 1 Corinthians 7:13
14sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti suntSelect 1 Corinthians 7:14
15quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos DeusSelect 1 Corinthians 7:15
16unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam faciesSelect 1 Corinthians 7:16
17nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceoSelect 1 Corinthians 7:17
18circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidaturSelect 1 Corinthians 7:18
19circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum DeiSelect 1 Corinthians 7:19
20unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneatSelect 1 Corinthians 7:20
21servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utereSelect 1 Corinthians 7:21
22qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est ChristiSelect 1 Corinthians 7:22
23pretio empti estis nolite fieri servi hominumSelect 1 Corinthians 7:23
24unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud DeumSelect 1 Corinthians 7:24
25de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelisSelect 1 Corinthians 7:25
26existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esseSelect 1 Corinthians 7:26
27alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxoremSelect 1 Corinthians 7:27
28si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parcoSelect 1 Corinthians 7:28
29hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sintSelect 1 Corinthians 7:29
30et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentesSelect 1 Corinthians 7:30
31et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundiSelect 1 Corinthians 7:31
32volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat DeoSelect 1 Corinthians 7:32
33qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus estSelect 1 Corinthians 7:33
34et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viroSelect 1 Corinthians 7:34
35porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandiSelect 1 Corinthians 7:35
36si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubatSelect 1 Corinthians 7:36
37nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facitSelect 1 Corinthians 7:37
38igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facitSelect 1 Corinthians 7:38
39mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in DominoSelect 1 Corinthians 7:39
40beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeoSelect 1 Corinthians 7:40
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation