Skip to content
Church.wiki
2 Corinthians

2 Corinthians 13

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbumSelect 2 Corinthians 13:1

2praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcamSelect 2 Corinthians 13:2

3an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobisSelect 2 Corinthians 13:3

4nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobisSelect 2 Corinthians 13:4

5vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estisSelect 2 Corinthians 13:5

6spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobiSelect 2 Corinthians 13:6

7oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simusSelect 2 Corinthians 13:7

8non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritateSelect 2 Corinthians 13:8

9gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationemSelect 2 Corinthians 13:9

10ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionemSelect 2 Corinthians 13:10

11de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscumSelect 2 Corinthians 13:11

12salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnesSelect 2 Corinthians 13:12

13gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen EXPLICIT EPISTULA AD CORINTHIOS ·II·Select 2 Corinthians 13:13

Next: Galatians 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.