2 Corinthians 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vosSelect 2 Corinthians 2:1
2si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex meSelect 2 Corinthians 2:2
3et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum estSelect 2 Corinthians 2:3
4nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobisSelect 2 Corinthians 2:4
5si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vosSelect 2 Corinthians 2:5
6sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribusSelect 2 Corinthians 2:6
7ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi estSelect 2 Corinthians 2:7
8propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatemSelect 2 Corinthians 2:8
9ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitisSelect 2 Corinthians 2:9
10cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona ChristiSelect 2 Corinthians 2:10
11ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eiusSelect 2 Corinthians 2:11
12cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in DominoSelect 2 Corinthians 2:12
13non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in MacedoniamSelect 2 Corinthians 2:13
14Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni locoSelect 2 Corinthians 2:14
15quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereuntSelect 2 Corinthians 2:15
16aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneusSelect 2 Corinthians 2:16
17non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimurSelect 2 Corinthians 2:17
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation