2 Corinthians 3
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobisSelect 2 Corinthians 3:1
2epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibusSelect 2 Corinthians 3:2
3manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibusSelect 2 Corinthians 3:3
4fiduciam autem talem habemus per Christum ad DeumSelect 2 Corinthians 3:4
5non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo estSelect 2 Corinthians 3:5
6qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificatSelect 2 Corinthians 3:6
7quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuaturSelect 2 Corinthians 3:7
8quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloriaSelect 2 Corinthians 3:8
9nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloriaSelect 2 Corinthians 3:9
10nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriamSelect 2 Corinthians 3:10
11si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria estSelect 2 Corinthians 3:11
12habentes igitur talem spem multa fiducia utimurSelect 2 Corinthians 3:12
13et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuaturSelect 2 Corinthians 3:13
14sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuaturSelect 2 Corinthians 3:14
15sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorumSelect 2 Corinthians 3:15
16cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamenSelect 2 Corinthians 3:16
17Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertasSelect 2 Corinthians 3:17
18nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini SpirituSelect 2 Corinthians 3:18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation