2 Corinthians 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimusSelect 2 Corinthians 4:1
2sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram DeoSelect 2 Corinthians 4:2
3quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertumSelect 2 Corinthians 4:3
4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago DeiSelect 2 Corinthians 4:4
5non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per IesumSelect 2 Corinthians 4:5
6quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi IesuSelect 2 Corinthians 4:6
7habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobisSelect 2 Corinthians 4:7
8in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimurSelect 2 Corinthians 4:8
9persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimusSelect 2 Corinthians 4:9
10semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifesteturSelect 2 Corinthians 4:10
11semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortaliSelect 2 Corinthians 4:11
12ergo mors in nobis operatur vita autem in vobisSelect 2 Corinthians 4:12
13habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimurSelect 2 Corinthians 4:13
14scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscumSelect 2 Corinthians 4:14
15omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam DeiSelect 2 Corinthians 4:15
16propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diemSelect 2 Corinthians 4:16
17id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobisSelect 2 Corinthians 4:17
18non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna suntSelect 2 Corinthians 4:18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation