2 Corinthians 5
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelisSelect 2 Corinthians 5:1
2nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientesSelect 2 Corinthians 5:2
3si tamen vestiti non nudi inveniamurSelect 2 Corinthians 5:3
4nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vitaSelect 2 Corinthians 5:4
5qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus SpiritusSelect 2 Corinthians 5:5
6audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a DominoSelect 2 Corinthians 5:6
7per fidem enim ambulamus et non per speciemSelect 2 Corinthians 5:7
8audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad DeumSelect 2 Corinthians 5:8
9et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illiSelect 2 Corinthians 5:9
10omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malumSelect 2 Corinthians 5:10
11scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esseSelect 2 Corinthians 5:11
12non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in cordeSelect 2 Corinthians 5:12
13sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobisSelect 2 Corinthians 5:13
14caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui suntSelect 2 Corinthians 5:14
15et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexitSelect 2 Corinthians 5:15
16itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimusSelect 2 Corinthians 5:16
17si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt novaSelect 2 Corinthians 5:17
18omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationisSelect 2 Corinthians 5:18
19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationisSelect 2 Corinthians 5:19
20pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini DeoSelect 2 Corinthians 5:20
21eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipsoSelect 2 Corinthians 5:21
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation