Skip to content
Church.wiki
2 Corinthians

2 Corinthians 6

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatisSelect 2 Corinthians 6:1

2ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutisSelect 2 Corinthians 6:2

3nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministeriumSelect 2 Corinthians 6:3

4sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiisSelect 2 Corinthians 6:4

5in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniisSelect 2 Corinthians 6:5

6in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non fictaSelect 2 Corinthians 6:6

7in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistrisSelect 2 Corinthians 6:7

8per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cognitiSelect 2 Corinthians 6:8

9quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificatiSelect 2 Corinthians 6:9

10quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentesSelect 2 Corinthians 6:10

11os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum estSelect 2 Corinthians 6:11

12non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestrisSelect 2 Corinthians 6:12

13eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vosSelect 2 Corinthians 6:13

14nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebrasSelect 2 Corinthians 6:14

15quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infideleSelect 2 Corinthians 6:15

16qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populusSelect 2 Corinthians 6:16

17propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritisSelect 2 Corinthians 6:17

18et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotensSelect 2 Corinthians 6:18

Next: 2 Corinthians 7Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Corinthians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.