2 Corinthians 7
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore DeiSelect 2 Corinthians 7:1
2capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimusSelect 2 Corinthians 7:2
3non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendumSelect 2 Corinthians 7:3
4multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostraSelect 2 Corinthians 7:4
5nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timoresSelect 2 Corinthians 7:5
6sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu TitiSelect 2 Corinthians 7:6
7non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderemSelect 2 Corinthians 7:7
8quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavitSelect 2 Corinthians 7:8
9nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobisSelect 2 Corinthians 7:9
10quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operaturSelect 2 Corinthians 7:10
11ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotioSelect 2 Corinthians 7:11
12igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram DeoSelect 2 Corinthians 7:12
13ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobisSelect 2 Corinthians 7:13
14et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta estSelect 2 Corinthians 7:14
15et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eumSelect 2 Corinthians 7:15
16gaudeo quod in omnibus confido in vobisSelect 2 Corinthians 7:16
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation