Colossians 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carneSelect Colossians 2:1
2ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi IesuSelect Colossians 2:2
3in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditiSelect Colossians 2:3
4hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonumSelect Colossians 2:4
5nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestraeSelect Colossians 2:5
6sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulateSelect Colossians 2:6
7radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actioneSelect Colossians 2:7
8videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum ChristumSelect Colossians 2:8
9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliterSelect Colossians 2:9
10et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatisSelect Colossians 2:10
11in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione ChristiSelect Colossians 2:11
12consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuisSelect Colossians 2:12
13et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delictaSelect Colossians 2:13
14delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruciSelect Colossians 2:14
15expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipsoSelect Colossians 2:15
16nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorumSelect Colossians 2:16
17quae sunt umbra futurorum corpus autem ChristiSelect Colossians 2:17
18nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suaeSelect Colossians 2:18
19et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum DeiSelect Colossians 2:19
20si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitisSelect Colossians 2:20
21ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaverisSelect Colossians 2:21
22quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominumSelect Colossians 2:22
23quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnisSelect Colossians 2:23
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation