Skip to content
Church.wiki
Colossians

Colossians 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caeloSelect Colossians 4:1

2orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actioneSelect Colossians 4:2

3orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sumSelect Colossians 4:3

4ut manifestem illud ita ut oportet me loquiSelect Colossians 4:4

5in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentesSelect Colossians 4:5

6sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondereSelect Colossians 4:6

7quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in DominoSelect Colossians 4:7

8quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestraSelect Colossians 4:8

9cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobisSelect Colossians 4:9

10salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illumSelect Colossians 4:10

11et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacioSelect Colossians 4:11

12salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate DeiSelect Colossians 4:12

13testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui HierapoliSelect Colossians 4:13

14salutat vos Lucas medicus carissimus et DemasSelect Colossians 4:14

15salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiamSelect Colossians 4:15

16et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatisSelect Colossians 4:16

17et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleasSelect Colossians 4:17

18salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen EXPLICIT EPISTULA AD COLOSSENESSelect Colossians 4:18

Next: 1 Thessalonians 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Colossians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.