Skip to content
Church.wiki

Nahum Chapter 2 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Minor prophets · Nahum · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 13 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

나훔 2장은 앗수르의 수도 니느웨가 적군에게 포위되어 함락되고 약탈당하는 장면을 생생한 시로 그린 예언이다. 사자 굴 비유와 여호와의 심판 선언으로 끝난다.

Jump to verse

2Nahum · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde
2quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt
3clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt
4in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia
5recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum
6portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum
7et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis
8et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur
9diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus
10dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae
11ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat
12leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina
13ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

13 verses in this chapter
2 / 3 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

More