Luke 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerumSelect Luke 1:1
2sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonisSelect Luke 1:2
3visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime TheophileSelect Luke 1:3
4ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatemSelect Luke 1:4
5Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius ElisabethSelect Luke 1:5
6erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querellaSelect Luke 1:6
7et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suisSelect Luke 1:7
8factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante DeumSelect Luke 1:8
9secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum DominiSelect Luke 1:9
10et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensiSelect Luke 1:10
11apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensiSelect Luke 1:11
12et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eumSelect Luke 1:12
13ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius IohannemSelect Luke 1:13
14et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebuntSelect Luke 1:14
15erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suaeSelect Luke 1:15
16et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorumSelect Luke 1:16
17et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectamSelect Luke 1:17
18et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suisSelect Luke 1:18
19et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizareSelect Luke 1:19
20et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suoSelect Luke 1:20
21et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in temploSelect Luke 1:21
22egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutusSelect Luke 1:22
23et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suamSelect Luke 1:23
24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicensSelect Luke 1:24
25quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter hominesSelect Luke 1:25
26in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen NazarethSelect Luke 1:26
27ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis MariaSelect Luke 1:27
28et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribusSelect Luke 1:28
29quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatioSelect Luke 1:29
30et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud DeumSelect Luke 1:30
31ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius IesumSelect Luke 1:31
32hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eiusSelect Luke 1:32
33et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finisSelect Luke 1:33
34dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognoscoSelect Luke 1:34
35Et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius DeiSelect Luke 1:35
36Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilisSelect Luke 1:36
37quia non erit inpossibile apud Deum omne verbumSelect Luke 1:37
38dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelusSelect Luke 1:38
39exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem IudaSelect Luke 1:39
40et intravit in domum Zacchariae et salutavit ElisabethSelect Luke 1:40
41et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto ElisabethSelect Luke 1:41
42et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tuiSelect Luke 1:42
43et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad meSelect Luke 1:43
44ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meoSelect Luke 1:44
45et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a DominoSelect Luke 1:45
46et ait Maria Magnificat anima mea DominumSelect Luke 1:46
47et exultavit spiritus meus in Deo salutari meoSelect Luke 1:47
48quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationesSelect Luke 1:48
49quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eiusSelect Luke 1:49
50et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eumSelect Luke 1:50
51fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis suiSelect Luke 1:51
52deposuit potentes de sede et exaltavit humilesSelect Luke 1:52
53esurientes implevit bonis et divites dimisit inanesSelect Luke 1:53
54suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiaeSelect Luke 1:54
55sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saeculaSelect Luke 1:55
56mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suamSelect Luke 1:56
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filiumSelect Luke 1:57
58et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur eiSelect Luke 1:58
59et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius ZacchariamSelect Luke 1:59
60et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur IohannesSelect Luke 1:60
61et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomineSelect Luke 1:61
62innuebant autem patri eius quem vellet vocari eumSelect Luke 1:62
63et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universiSelect Luke 1:63
64apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens DeumSelect Luke 1:64
65et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haecSelect Luke 1:65
66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illoSelect Luke 1:66
67et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicensSelect Luke 1:67
68Benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suaeSelect Luke 1:68
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri suiSelect Luke 1:69
70sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eiusSelect Luke 1:70
71salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nosSelect Luke 1:71
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sanctiSelect Luke 1:72
73iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrumSelect Luke 1:73
74daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illiSelect Luke 1:74
75in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostrisSelect Luke 1:75
76et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eiusSelect Luke 1:76
77ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorumSelect Luke 1:77
78per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex altoSelect Luke 1:78
79inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacisSelect Luke 1:79
80puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad IsrahelSelect Luke 1:80
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation