Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 11

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suosSelect Luke 11:1

2et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuumSelect Luke 11:2

3panem nostrum cotidianum da nobis cotidieSelect Luke 11:3

4et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationemSelect Luke 11:4

5Et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panesSelect Luke 11:5

6quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illumSelect Luke 11:6

7et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibiSelect Luke 11:7

8dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessariosSelect Luke 11:8

9Et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobisSelect Luke 11:9

10omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperieturSelect Luke 11:10

11quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illiSelect Luke 11:11

12aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionemSelect Luke 11:12

13si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus seSelect Luke 11:13

14Et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbaeSelect Luke 11:14

15Quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemoniaSelect Luke 11:15

16Et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eoSelect Luke 11:16

17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadetSelect Luke 11:17

18si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemoniaSelect Luke 11:18

19si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri eruntSelect Luke 11:19

20porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum DeiSelect Luke 11:20

21cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidetSelect Luke 11:21

22si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuitSelect Luke 11:22

23qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergitSelect Luke 11:23

24Cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exiviSelect Luke 11:24

25et cum venerit invenit scopis mundatamSelect Luke 11:25

26et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribusSelect Luke 11:26

27Factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxistiSelect Luke 11:27

28at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiuntSelect Luke 11:28

29Turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum IonaeSelect Luke 11:29

30nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi istiSelect Luke 11:30

31regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hicSelect Luke 11:31

32viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hicSelect Luke 11:32

33Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videantSelect Luke 11:33

34Lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum eritSelect Luke 11:34

35vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sintSelect Luke 11:35

36si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit teSelect Luke 11:36

37Et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuitSelect Luke 11:37

38Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandiumSelect Luke 11:38

39et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitateSelect Luke 11:39

40stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecitSelect Luke 11:40

41verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobisSelect Luke 11:41

42Sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittereSelect Luke 11:42

43Vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foroSelect Luke 11:43

44Vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciuntSelect Luke 11:44

45Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facisSelect Luke 11:45

46at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinasSelect Luke 11:46

47Vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illosSelect Luke 11:47

48profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchraSelect Luke 11:48

49Propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequenturSelect Luke 11:49

50ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione istaSelect Luke 11:50

51a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generationeSelect Luke 11:51

52Vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistisSelect Luke 11:52

53Cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multisSelect Luke 11:53

54insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eumSelect Luke 11:54

Next: Luke 12Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.