Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 15

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illumSelect Luke 15:1

2et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illisSelect Luke 15:2

3Et ait ad illos parabolam istam dicensSelect Luke 15:3

4quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illamSelect Luke 15:4

5et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudensSelect Luke 15:5

6et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perieratSelect Luke 15:6

7dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentiaSelect Luke 15:7

8Aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniatSelect Luke 15:8

9et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideramSelect Luke 15:9

10Ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agenteSelect Luke 15:10

11Ait autem homo quidam habuit duos filiosSelect Luke 15:11

12et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiamSelect Luke 15:12

13et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxurioseSelect Luke 15:13

14et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egereSelect Luke 15:14

15et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcosSelect Luke 15:15

16et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabatSelect Luke 15:16

17in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereoSelect Luke 15:17

18surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram teSelect Luke 15:18

19et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuisSelect Luke 15:19

20et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illumSelect Luke 15:20

21dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuusSelect Luke 15:21

22dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedesSelect Luke 15:22

23et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemurSelect Luke 15:23

24quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulariSelect Luke 15:24

25erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorumSelect Luke 15:25

26et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essentSelect Luke 15:26

27isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepitSelect Luke 15:27

28indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illumSelect Luke 15:28

29at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularerSelect Luke 15:29

30sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatumSelect Luke 15:30

31at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua suntSelect Luke 15:31

32epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus estSelect Luke 15:32

Next: Luke 16Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.