Luke 16
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsiusSelect Luke 16:1
2et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicareSelect Luke 16:2
3ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubescoSelect Luke 16:3
4scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suasSelect Luke 16:4
5convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meoSelect Luke 16:5
6at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquagintaSelect Luke 16:6
7deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octogintaSelect Luke 16:7
8et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua suntSelect Luke 16:8
9et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernaculaSelect Luke 16:9
10qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus estSelect Luke 16:10
11si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobisSelect Luke 16:11
12et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobisSelect Luke 16:12
13Nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonaeSelect Luke 16:13
14Audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illumSelect Luke 16:14
15et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante DeumSelect Luke 16:15
16Lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facitSelect Luke 16:16
17Facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadereSelect Luke 16:17
18Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechaturSelect Luke 16:18
19Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendideSelect Luke 16:19
20et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenusSelect Luke 16:20
21cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eiusSelect Luke 16:21
22factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in infernoSelect Luke 16:22
23elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eiusSelect Luke 16:23
24et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flammaSelect Luke 16:24
25et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciarisSelect Luke 16:25
26et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeareSelect Luke 16:26
27et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris meiSelect Luke 16:27
28habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorumSelect Luke 16:28
29et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illosSelect Luke 16:29
30at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agentSelect Luke 16:30
31ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credentSelect Luke 16:31
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation