Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 17

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniuntSelect Luke 17:1

2utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istisSelect Luke 17:2

3Adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illiSelect Luke 17:3

4Et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illiSelect Luke 17:4

5Et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidemSelect Luke 17:5

6dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobisSelect Luke 17:6

7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbeSelect Luke 17:7

8et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibesSelect Luke 17:8

9numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non putoSelect Luke 17:9

10sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimusSelect Luke 17:10

11et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et GalilaeamSelect Luke 17:11

12et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longeSelect Luke 17:12

13et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostriSelect Luke 17:13

14quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati suntSelect Luke 17:14

15unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans DeumSelect Luke 17:15

16et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat SamaritanusSelect Luke 17:16

17respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi suntSelect Luke 17:17

18non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigenaSelect Luke 17:18

19et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecitSelect Luke 17:19

20Interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observationeSelect Luke 17:20

21neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos estSelect Luke 17:21

22Et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitisSelect Luke 17:22

23Et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque secteminiSelect Luke 17:23

24Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die suaSelect Luke 17:24

25Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hacSelect Luke 17:25

26Et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominisSelect Luke 17:26

27edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnesSelect Luke 17:27

28Similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabantSelect Luke 17:28

29qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdiditSelect Luke 17:29

30secundum haec erit qua die Filius hominis revelabiturSelect Luke 17:30

31In illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retroSelect Luke 17:31

32Memores estote uxoris LothSelect Luke 17:32

33Quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eamSelect Luke 17:33

34Dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinqueturSelect Luke 17:34

35duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinqueturSelect Luke 17:35

36Respondentes dicunt illi ubi DomineSelect Luke 17:36

37qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilaeSelect Luke 17:37

Next: Luke 18Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.