Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 20

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribusSelect Luke 20:1

2et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatemSelect Luke 20:2

3respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihiSelect Luke 20:3

4baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibusSelect Luke 20:4

5at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illiSelect Luke 20:5

6si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esseSelect Luke 20:6

7et responderunt se nescire unde essetSelect Luke 20:7

8et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facioSelect Luke 20:8

9Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibusSelect Luke 20:9

10et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanemSelect Luke 20:10

11et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanemSelect Luke 20:11

12et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eieceruntSelect Luke 20:12

13dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebunturSelect Luke 20:13

14quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditasSelect Luke 20:14

15et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineaeSelect Luke 20:15

16veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absitSelect Luke 20:16

17ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguliSelect Luke 20:17

18omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illumSelect Luke 20:18

19Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istamSelect Luke 20:19

20Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidisSelect Luke 20:20

21et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei docesSelect Luke 20:21

22licet nobis dare tributum Caesari an nonSelect Luke 20:22

23considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatisSelect Luke 20:23

24ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt CaesarisSelect Luke 20:24

25et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt DeoSelect Luke 20:25

26et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacueruntSelect Luke 20:26

27accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eumSelect Luke 20:27

28dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suoSelect Luke 20:28

29septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiisSelect Luke 20:29

30et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filioSelect Luke 20:30

31et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui suntSelect Luke 20:31

32novissima omnium mortua est et mulierSelect Luke 20:32

33in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxoremSelect Luke 20:33

34et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptiasSelect Luke 20:34

35illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxoresSelect Luke 20:35

36neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionisSelect Luke 20:36

37quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum IacobSelect Luke 20:37

38Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt eiSelect Luke 20:38

39respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixistiSelect Luke 20:39

40Et amplius non audebant eum quicquam interrogareSelect Luke 20:40

41Dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esseSelect Luke 20:41

42et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meisSelect Luke 20:42

43donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumSelect Luke 20:43

44David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius estSelect Luke 20:44

45Audiente autem omni populo dixit discipulis suisSelect Luke 20:45

46adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviisSelect Luke 20:46

47Qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maioremSelect Luke 20:47

Next: Luke 21Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.