Luke 21
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divitesSelect Luke 21:1
2vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duoSelect Luke 21:2
3et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misitSelect Luke 21:3
4nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misitSelect Luke 21:4
5Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixitSelect Luke 21:5
6haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruaturSelect Luke 21:6
7Interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipientSelect Luke 21:7
8qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illosSelect Luke 21:8
9cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finisSelect Luke 21:9
10tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnumSelect Luke 21:10
11terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna eruntSelect Luke 21:11
12Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meumSelect Luke 21:12
13continget autem vobis in testimoniumSelect Luke 21:13
14Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatisSelect Luke 21:14
15ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestriSelect Luke 21:15
16trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobisSelect Luke 21:16
17et eritis odio omnibus propter nomen meumSelect Luke 21:17
18et capillus de capite vestro non peribitSelect Luke 21:18
19in patientia vestra possidebitis animas vestrasSelect Luke 21:19
20Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eiusSelect Luke 21:20
21Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eamSelect Luke 21:21
22quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta suntSelect Luke 21:22
23Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus Erit enim pressura magna supra terram et ira populo huicSelect Luke 21:23
24Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationumSelect Luke 21:24
25Et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuumSelect Luke 21:25
26arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebunturSelect Luke 21:26
27Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestateSelect Luke 21:27
28his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestraSelect Luke 21:28
29et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arboresSelect Luke 21:29
30cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestasSelect Luke 21:30
31ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum DeiSelect Luke 21:31
32amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiantSelect Luke 21:32
33caelum et terra transibunt verba autem mea non transientSelect Luke 21:33
34Adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illaSelect Luke 21:34
35tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terraeSelect Luke 21:35
36vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominisSelect Luke 21:36
37erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur OlivetiSelect Luke 21:37
38et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eumSelect Luke 21:38
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation