Luke 23
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad PilatumSelect Luke 23:1
2Coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esseSelect Luke 23:2
3Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicisSelect Luke 23:3
4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homineSelect Luke 23:4
5At illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque hucSelect Luke 23:5
6Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus essetSelect Luke 23:6
7et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebusSelect Luke 23:7
8Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieriSelect Luke 23:8
9interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebatSelect Luke 23:9
10Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eumSelect Luke 23:10
11Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad PilatumSelect Luke 23:11
12et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicemSelect Luke 23:12
13Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebeSelect Luke 23:13
14dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatisSelect Luke 23:14
15Sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est eiSelect Luke 23:15
16Emendatum ergo illum dimittamSelect Luke 23:16
17necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unumSelect Luke 23:17
18Exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis BarabbanSelect Luke 23:18
19qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carceremSelect Luke 23:19
20Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere IesumSelect Luke 23:20
21at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illumSelect Luke 23:21
22Ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittamSelect Luke 23:22
23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorumSelect Luke 23:23
24Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorumSelect Luke 23:24
25dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorumSelect Luke 23:25
26Et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post IesumSelect Luke 23:26
27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eumSelect Luke 23:27
28conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestrosSelect Luke 23:28
29quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaveruntSelect Luke 23:29
30tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nosSelect Luke 23:30
31quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fietSelect Luke 23:31
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerenturSelect Luke 23:32
33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum Et latrones unum a dextris et alterum a sinistrisSelect Luke 23:33
34Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortesSelect Luke 23:34
35et stabat populus expectans Et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electusSelect Luke 23:35
36Inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illiSelect Luke 23:36
37dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te facSelect Luke 23:37
38Erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex IudaeorumSelect Luke 23:38
39Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nosSelect Luke 23:39
40Respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione esSelect Luke 23:40
41et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessitSelect Luke 23:41
42et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuumSelect Luke 23:42
43et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradisoSelect Luke 23:43
44Erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horamSelect Luke 23:44
45et obscuratus est sol Et velum templi scissum est mediumSelect Luke 23:45
46Et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravitSelect Luke 23:46
47Videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus eratSelect Luke 23:47
48Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebanturSelect Luke 23:48
49stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntesSelect Luke 23:49
50Et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustusSelect Luke 23:50
51hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum DeiSelect Luke 23:51
52hic accessit ad Pilatum et petiit corpus IesuSelect Luke 23:52
53Et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fueratSelect Luke 23:53
54Et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebatSelect Luke 23:54
55subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eiusSelect Luke 23:55
56Et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatumSelect Luke 23:56
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation