Skip to content
Church.wiki
Luke

Luke 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertumSelect Luke 4:1

2diebus quadraginta et temptabatur a diabolo Et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriitSelect Luke 4:2

3dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiatSelect Luke 4:3

4et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo DeiSelect Luke 4:4

5et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporisSelect Luke 4:5

6et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illaSelect Luke 4:6

7tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omniaSelect Luke 4:7

8et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli serviesSelect Luke 4:8

9et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsumSelect Luke 4:9

10scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent teSelect Luke 4:10

11et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuumSelect Luke 4:11

12et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuumSelect Luke 4:12

13et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempusSelect Luke 4:13

14Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illoSelect Luke 4:14

15et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibusSelect Luke 4:15

16Et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legereSelect Luke 4:16

17et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum eratSelect Luke 4:17

18Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit meSelect Luke 4:18

19praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionisSelect Luke 4:19

20et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eumSelect Luke 4:20

21coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestrisSelect Luke 4:21

22Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est IosephSelect Luke 4:22

23Et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tuaSelect Luke 4:23

24Ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria suaSelect Luke 4:24

25In veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terraSelect Luke 4:25

26et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduamSelect Luke 4:26

27et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman SyrusSelect Luke 4:27

28et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientesSelect Luke 4:28

29et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eumSelect Luke 4:29

30ipse autem transiens per medium illorum ibatSelect Luke 4:30

31Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatisSelect Luke 4:31

32Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsiusSelect Luke 4:32

33Et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magnaSelect Luke 4:33

34dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus DeiSelect Luke 4:34

35et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuitSelect Luke 4:35

36et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeuntSelect Luke 4:36

37et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionisSelect Luke 4:37

38Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro eaSelect Luke 4:38

39et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illisSelect Luke 4:39

40cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eosSelect Luke 4:40

41Exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse ChristumSelect Luke 4:41

42Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eisSelect Luke 4:42

43quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sumSelect Luke 4:43

44et erat praedicans in synagogis GalilaeaeSelect Luke 4:44

Next: Luke 5Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Luke

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.