Skip to content
Church.wiki
Nehemiah

Nehemiah 1

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castroSelect Nehemiah 1:1

2et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de HierusalemSelect Nehemiah 1:2

3et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igniSelect Nehemiah 1:3

4cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeliSelect Nehemiah 1:4

5et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tuaSelect Nehemiah 1:5

6fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimusSelect Nehemiah 1:6

7vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuoSelect Nehemiah 1:7

8memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populosSelect Nehemiah 1:8

9et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibiSelect Nehemiah 1:9

10et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua validaSelect Nehemiah 1:10

11obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regisSelect Nehemiah 1:11

Next: Nehemiah 2Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Nehemiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.