Skip to content
Church.wiki
Nehemiah

Nehemiah 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternumSelect Nehemiah 13:1

2eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionemSelect Nehemiah 13:2

3factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab IsrahelSelect Nehemiah 13:3

4et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus TobiaeSelect Nehemiah 13:4

5fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotalesSelect Nehemiah 13:5

6in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regemSelect Nehemiah 13:6

7et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus DeiSelect Nehemiah 13:7

8et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacioSelect Nehemiah 13:8

9praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tusSelect Nehemiah 13:9

10et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabantSelect Nehemiah 13:10

11et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suisSelect Nehemiah 13:11

12et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horreaSelect Nehemiah 13:12

13et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorumSelect Nehemiah 13:13

14memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eiusSelect Nehemiah 13:14

15in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderentSelect Nehemiah 13:15

16et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in HierusalemSelect Nehemiah 13:16

17et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbatiSelect Nehemiah 13:17

18numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatumSelect Nehemiah 13:18

19factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbatiSelect Nehemiah 13:19

20et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bisSelect Nehemiah 13:20

21et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbatoSelect Nehemiah 13:21

22dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarumSelect Nehemiah 13:22

23sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidasSelect Nehemiah 13:23

24et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populiSelect Nehemiah 13:24

25et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicensSelect Nehemiah 13:25

26numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenaeSelect Nehemiah 13:26

27numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinasSelect Nehemiah 13:27

28de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a meSelect Nehemiah 13:28

29recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticumSelect Nehemiah 13:29

30igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suoSelect Nehemiah 13:30

31et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum EXPLICIT LIBER EZRAESelect Nehemiah 13:31

Next: Job 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Nehemiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.