Skip to content
Church.wiki
Nehemiah

Nehemiah 7

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et LevitasSelect Nehemiah 7:1

2praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbaturSelect Nehemiah 7:2

3et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suamSelect Nehemiah 7:3

4civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificataeSelect Nehemiah 7:4

5dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eoSelect Nehemiah 7:5

6isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suamSelect Nehemiah 7:6

7qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi IsrahelSelect Nehemiah 7:7

8filii Pharos duo milia centum septuaginta duoSelect Nehemiah 7:8

9filii Saphatiae trecenti septuaginta duoSelect Nehemiah 7:9

10filii Area sescenti quinquaginta duoSelect Nehemiah 7:10

11filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octoSelect Nehemiah 7:11

12filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuorSelect Nehemiah 7:12

13filii Zethua octingenti quadraginta quinqueSelect Nehemiah 7:13

14filii Zacchai septingenti sexagintaSelect Nehemiah 7:14

15filii Bennui sescenti quadraginta octoSelect Nehemiah 7:15

16filii Bebai sescenti viginti octoSelect Nehemiah 7:16

17filii Azgad duo milia trecenti viginti duoSelect Nehemiah 7:17

18filii Adonicam sescenti sexaginta septemSelect Nehemiah 7:18

19filii Baggoaim duo milia sexaginta septemSelect Nehemiah 7:19

20filii Adin sescenti quinquaginta quinqueSelect Nehemiah 7:20

21filii Ater filii Ezechiae nonaginta octoSelect Nehemiah 7:21

22filii Asem trecenti viginti octoSelect Nehemiah 7:22

23filii Besai trecenti viginti quattuorSelect Nehemiah 7:23

24filii Areph centum duodecimSelect Nehemiah 7:24

25filii Gabaon nonaginta quinqueSelect Nehemiah 7:25

26viri Bethleem et Netupha centum octoginta octoSelect Nehemiah 7:26

27viri Anathoth centum viginti octoSelect Nehemiah 7:27

28viri Bethamoth quadraginta duoSelect Nehemiah 7:28

29viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tresSelect Nehemiah 7:29

30viri Rama et Geba sescenti viginti unusSelect Nehemiah 7:30

31viri Machmas centum viginti duoSelect Nehemiah 7:31

32viri Bethel et Hai centum viginti tresSelect Nehemiah 7:32

33viri Nebo alterius quinquaginta duoSelect Nehemiah 7:33

34viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuorSelect Nehemiah 7:34

35filii Arem trecenti vigintiSelect Nehemiah 7:35

36filii Hiericho trecenti quadraginta quinqueSelect Nehemiah 7:36

37filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unusSelect Nehemiah 7:37

38filii Senaa tria milia nongenti trigintaSelect Nehemiah 7:38

39sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tresSelect Nehemiah 7:39

40filii Emmer mille quinquaginta duoSelect Nehemiah 7:40

41filii Phassur mille ducenti quadraginta septemSelect Nehemiah 7:41

42filii Arem mille decem et septem LevitaeSelect Nehemiah 7:42

43filii Iosue et Cadmihel filiorumSelect Nehemiah 7:43

44Oduia septuaginta quattuor cantoresSelect Nehemiah 7:44

45filii Asaph centum quadraginta octoSelect Nehemiah 7:45

46ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octoSelect Nehemiah 7:46

47Nathinnei filii Soa filii Asfa filii TebaothSelect Nehemiah 7:47

48filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii SelmonSelect Nehemiah 7:48

49filii Anan filii Geddel filii GaerSelect Nehemiah 7:49

50filii Raaia filii Rasim filii NecodaSelect Nehemiah 7:50

51filii Gezem filii Aza filii FaseaSelect Nehemiah 7:51

52filii Besai filii Munim filii NephusimSelect Nehemiah 7:52

53filii Becbuc filii Acupha filii ArurSelect Nehemiah 7:53

54filii Besloth filii Meida filii ArsaSelect Nehemiah 7:54

55filii Bercos filii Sisara filii ThemaSelect Nehemiah 7:55

56filii Nesia filii AtiphaSelect Nehemiah 7:56

57filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii PheridaSelect Nehemiah 7:57

58filii Iahala filii Dercon filii GeddelSelect Nehemiah 7:58

59filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio AmonSelect Nehemiah 7:59

60omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duoSelect Nehemiah 7:60

61hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essentSelect Nehemiah 7:61

62filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duoSelect Nehemiah 7:62

63et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorumSelect Nehemiah 7:63

64hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotioSelect Nehemiah 7:64

65dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditusSelect Nehemiah 7:65

66omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexagintaSelect Nehemiah 7:66

67absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinqueSelect Nehemiah 7:67

69cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti vigintiSelect Nehemiah 7:69

70nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas trigintaSelect Nehemiah 7:70

71et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentasSelect Nehemiah 7:71

72et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septemSelect Nehemiah 7:72

73habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suisSelect Nehemiah 7:73

Next: Nehemiah 8Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Nehemiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.