1 Thessalonians 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuitSelect 1 Thessalonians 2:1
2sed ante passi et contumeliis adfecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudineSelect 1 Thessalonians 2:2
3exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in doloSelect 1 Thessalonians 2:3
4sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostraSelect 1 Thessalonians 2:4
5neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis estSelect 1 Thessalonians 2:5
6nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliisSelect 1 Thessalonians 2:6
7cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suosSelect 1 Thessalonians 2:7
8ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estisSelect 1 Thessalonians 2:8
9memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium DeiSelect 1 Thessalonians 2:9
10vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimusSelect 1 Thessalonians 2:10
11sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suosSelect 1 Thessalonians 2:11
12deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriamSelect 1 Thessalonians 2:12
13ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistisSelect 1 Thessalonians 2:13
14vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a IudaeisSelect 1 Thessalonians 2:14
15qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversanturSelect 1 Thessalonians 2:15
16prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finemSelect 1 Thessalonians 2:16
17nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderioSelect 1 Thessalonians 2:17
18quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos SatanasSelect 1 Thessalonians 2:18
19quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eiusSelect 1 Thessalonians 2:19
20vos enim estis gloria nostra et gaudiumSelect 1 Thessalonians 2:20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation