1 Thessalonians 3
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solisSelect 1 Thessalonians 3:1
2et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestraSelect 1 Thessalonians 3:2
3ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumusSelect 1 Thessalonians 3:3
4nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitisSelect 1 Thessalonians 3:4
5propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor nosterSelect 1 Thessalonians 3:5
6nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vosSelect 1 Thessalonians 3:6
7ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidemSelect 1 Thessalonians 3:7
8quoniam nunc vivimus si vos statis in DominoSelect 1 Thessalonians 3:8
9quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrumSelect 1 Thessalonians 3:9
10nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestraeSelect 1 Thessalonians 3:10
11ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vosSelect 1 Thessalonians 3:11
12vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobisSelect 1 Thessalonians 3:12
13ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amenSelect 1 Thessalonians 3:13
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation