1 Thessalonians 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magisSelect 1 Thessalonians 4:1
2scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum IesumSelect 1 Thessalonians 4:2
3haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestraSelect 1 Thessalonians 4:3
4ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honoreSelect 1 Thessalonians 4:4
5non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant DeumSelect 1 Thessalonians 4:5
6ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumusSelect 1 Thessalonians 4:6
7non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificationeSelect 1 Thessalonians 4:7
8itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobisSelect 1 Thessalonians 4:8
9de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicemSelect 1 Thessalonians 4:9
10etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magisSelect 1 Thessalonians 4:10
11et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobisSelect 1 Thessalonians 4:11
12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretisSelect 1 Thessalonians 4:12
13nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habentSelect 1 Thessalonians 4:13
14si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eoSelect 1 Thessalonians 4:14
15hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormieruntSelect 1 Thessalonians 4:15
16quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primiSelect 1 Thessalonians 4:16
17deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimusSelect 1 Thessalonians 4:17
18itaque consolamini invicem in verbis istisSelect 1 Thessalonians 4:18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation