2 Thessalonians 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsumSelect 2 Thessalonians 2:1
2ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies DominiSelect 2 Thessalonians 2:2
3ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionisSelect 2 Thessalonians 2:3
4qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit DeusSelect 2 Thessalonians 2:4
5non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobisSelect 2 Thessalonians 2:5
6et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo temporeSelect 2 Thessalonians 2:6
7nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiatSelect 2 Thessalonians 2:7
8et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus suiSelect 2 Thessalonians 2:8
9eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibusSelect 2 Thessalonians 2:9
10et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierentSelect 2 Thessalonians 2:10
11ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacioSelect 2 Thessalonians 2:11
12ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitatiSelect 2 Thessalonians 2:12
13nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatisSelect 2 Thessalonians 2:13
14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu ChristiSelect 2 Thessalonians 2:14
15itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostramSelect 2 Thessalonians 2:15
16ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratiaSelect 2 Thessalonians 2:16
17exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bonoSelect 2 Thessalonians 2:17
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation