Skip to content
Church.wiki
2 Thessalonians

2 Thessalonians 3

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vosSelect 2 Thessalonians 3:1

2et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fidesSelect 2 Thessalonians 3:2

3fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a maloSelect 2 Thessalonians 3:3

4confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietisSelect 2 Thessalonians 3:4

5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia ChristiSelect 2 Thessalonians 3:5

6denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobisSelect 2 Thessalonians 3:6

7ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vosSelect 2 Thessalonians 3:7

8neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremusSelect 2 Thessalonians 3:8

9non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nosSelect 2 Thessalonians 3:9

10nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducetSelect 2 Thessalonians 3:10

11audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentesSelect 2 Thessalonians 3:11

12his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducentSelect 2 Thessalonians 3:12

13vos autem fratres nolite deficere benefacientesSelect 2 Thessalonians 3:13

14quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundaturSelect 2 Thessalonians 3:14

15et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratremSelect 2 Thessalonians 3:15

16ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobisSelect 2 Thessalonians 3:16

17salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scriboSelect 2 Thessalonians 3:17

18gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen EXPLICIT AD THESSALONICENSES ·II·Select 2 Thessalonians 3:18

Next: 1 Timothy 1Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Thessalonians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.