Skip to content
Church.wiki

Titus Chapter 3 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Pauline epistles · Titus · Biblia Sacra Vulgata (2007) · 15 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

디도서 3장은 디도서의 마지막 장이다. 그레데 교인들이 다스리는 자들에게 순종하고 선한 일에 힘쓰도록 권하며, 구원이 행위가 아니라 하나님의 긍휼로 온다고 말한다. 끝에는 다툼을 피하라는 당부와 개인 소식, 문안을 담았다.

Jump to verse

3Titus · Biblia Sacra Vulgata (2007)
1admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse Notes
2neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
3eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
4cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
5non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti Notes
6quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
7ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
8fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
9stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
10hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita Notes
11sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
12cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
13Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
14discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
15salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen EXPLICIT EPISTULA AD TITUM

Biblia Sacra Vulgata (2007)
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

15 verses in this chapter
3 / 3 chapters

The text is Biblia Sacra Vulgata (2007)(Latin) — Published under a copyright agreement with the Korean Bible Society — the text is copyright of the Korean Bible Society. Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 3

Articles mentioning this chapter

More