1 Timothy 3
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desideratSelect 1 Timothy 3:1
2oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctoremSelect 1 Timothy 3:2
3non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidumSelect 1 Timothy 3:3
4suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitateSelect 1 Timothy 3:4
5si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebitSelect 1 Timothy 3:5
6non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboliSelect 1 Timothy 3:6
7oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboliSelect 1 Timothy 3:7
8diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantesSelect 1 Timothy 3:8
9habentes mysterium fidei in conscientia puraSelect 1 Timothy 3:9
10et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentesSelect 1 Timothy 3:10
11mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibusSelect 1 Timothy 3:11
12diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibusSelect 1 Timothy 3:12
13qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo IesuSelect 1 Timothy 3:13
14haec tibi scribo sperans venire ad te citoSelect 1 Timothy 3:14
15si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatisSelect 1 Timothy 3:15
16et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloriaSelect 1 Timothy 3:16
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation