Skip to content
Church.wiki
1 Timothy

1 Timothy 4

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorumSelect 1 Timothy 4:1

2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiamSelect 1 Timothy 4:2

3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatemSelect 1 Timothy 4:3

4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipiturSelect 1 Timothy 4:4

5sanctificatur enim per verbum Dei et orationemSelect 1 Timothy 4:5

6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus esSelect 1 Timothy 4:6

7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatemSelect 1 Timothy 4:7

8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futuraeSelect 1 Timothy 4:8

9fidelis sermo et omni acceptione dignusSelect 1 Timothy 4:9

10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fideliumSelect 1 Timothy 4:10

11praecipe haec et doceSelect 1 Timothy 4:11

12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitateSelect 1 Timothy 4:12

13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinaeSelect 1 Timothy 4:13

14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyteriiSelect 1 Timothy 4:14

15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibusSelect 1 Timothy 4:15

16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiuntSelect 1 Timothy 4:16

Next: 1 Timothy 5Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Timothy

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.