Skip to content
Church.wiki
1 Timothy

1 Timothy 5

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratresSelect 1 Timothy 5:1

2anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitateSelect 1 Timothy 5:2

3viduas honora quae vere viduae suntSelect 1 Timothy 5:3

4si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram DeoSelect 1 Timothy 5:4

5quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac dieSelect 1 Timothy 5:5

6nam quae in deliciis est vivens mortua estSelect 1 Timothy 5:6

7et hoc praecipe ut inreprehensibiles sintSelect 1 Timothy 5:7

8si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deteriorSelect 1 Timothy 5:8

9vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxorSelect 1 Timothy 5:9

10in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta estSelect 1 Timothy 5:10

11adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere voluntSelect 1 Timothy 5:11

12habentes damnationem quia primam fidem irritam feceruntSelect 1 Timothy 5:12

13simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportetSelect 1 Timothy 5:13

14volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratiaSelect 1 Timothy 5:14

15iam enim quaedam conversae sunt retro SatananSelect 1 Timothy 5:15

16si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiatSelect 1 Timothy 5:16

17qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrinaSelect 1 Timothy 5:17

18dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede suaSelect 1 Timothy 5:18

19adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibusSelect 1 Timothy 5:19

20peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeantSelect 1 Timothy 5:20

21testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinandoSelect 1 Timothy 5:21

22manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodiSelect 1 Timothy 5:22

23noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitatesSelect 1 Timothy 5:23

24quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequunturSelect 1 Timothy 5:24

25similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possuntSelect 1 Timothy 5:25

Next: 1 Timothy 6Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

1 Timothy

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.