Leviticus 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicensSelect Leviticus 1:1
2loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimasSelect Leviticus 1:2
3si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi DominumSelect Leviticus 1:3
4ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiensSelect Leviticus 1:4
5immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculiSelect Leviticus 1:5
6detractaque pelle hostiae artus in frusta concidentSelect Leviticus 1:6
7et subicient in altari ignem strue lignorum ante conpositaSelect Leviticus 1:7
8et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecoriSelect Leviticus 1:8
9intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem DominoSelect Leviticus 1:9
10quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeretSelect Leviticus 1:10
11immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitumSelect Leviticus 1:11
12dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignisSelect Leviticus 1:12
13intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum DominoSelect Leviticus 1:13
14sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbaeSelect Leviticus 1:14
15offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altarisSelect Leviticus 1:15
16vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solentSelect Leviticus 1:16
17confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris DominoSelect Leviticus 1:17
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society