Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicensSelect Leviticus 13:1

2homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eiusSelect Leviticus 13:2

3qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabiturSelect Leviticus 13:3

4sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebusSelect Leviticus 13:4

5et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliisSelect Leviticus 13:5

6et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus eritSelect Leviticus 13:6

7quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eumSelect Leviticus 13:7

8et inmunditiae condemnabiturSelect Leviticus 13:8

9plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotemSelect Leviticus 13:9

10et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparueritSelect Leviticus 13:10

11lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia estSelect Leviticus 13:11

12sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum caditSelect Leviticus 13:12

13considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus eritSelect Leviticus 13:13

14quando vero caro vivens in eo apparueritSelect Leviticus 13:14

15tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda estSelect Leviticus 13:15

16quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operueritSelect Leviticus 13:16

17considerabit eum sacerdos et mundum esse decernetSelect Leviticus 13:17

18caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatumSelect Leviticus 13:18

19et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotemSelect Leviticus 13:19

20qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcereSelect Leviticus 13:20

21quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebusSelect Leviticus 13:21

22et siquidem creverit adiudicabit eum lepraeSelect Leviticus 13:22

23sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus eritSelect Leviticus 13:23

24caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricemSelect Leviticus 13:24

25considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta estSelect Leviticus 13:25

26quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebusSelect Leviticus 13:26

27et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eumSelect Leviticus 13:27

28sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturaeSelect Leviticus 13:28

29vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdosSelect Leviticus 13:29

30et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae estSelect Leviticus 13:30

31sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebusSelect Leviticus 13:31

32et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalisSelect Leviticus 13:32

33radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliisSelect Leviticus 13:33

34si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus eritSelect Leviticus 13:34

35sin autem post emundationem rursus creverit macula in cuteSelect Leviticus 13:35

36non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus estSelect Leviticus 13:36

37porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundumSelect Leviticus 13:37

38vir et mulier in cuius cute candor apparueritSelect Leviticus 13:38

39intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundumSelect Leviticus 13:39

40vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus estSelect Leviticus 13:40

41et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus estSelect Leviticus 13:41

42sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortusSelect Leviticus 13:42

43et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitioSelect Leviticus 13:43

44quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotisSelect Leviticus 13:44

45habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabitSelect Leviticus 13:45

46omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castraSelect Leviticus 13:46

47vestis lanea sive linea quae lepram habueritSelect Leviticus 13:47

48in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum estSelect Leviticus 13:48

49si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdotiSelect Leviticus 13:49

50qui consideratam recludet septem diebusSelect Leviticus 13:50

51et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventaSelect Leviticus 13:51

52et idcirco conburetur flammisSelect Leviticus 13:52

53quod si eam viderit non crevisseSelect Leviticus 13:53

54praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliisSelect Leviticus 13:54

55et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepraSelect Leviticus 13:55

56sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividetSelect Leviticus 13:56

57quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburiSelect Leviticus 13:57

58si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda eruntSelect Leviticus 13:58

59ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminariSelect Leviticus 13:59

Next: Leviticus 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.