Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 20

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 20:1

2haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eumSelect Leviticus 20:2

3et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meumSelect Leviticus 20:3

4quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidereSelect Leviticus 20:4

5ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi suiSelect Leviticus 20:5

6anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi suiSelect Leviticus 20:6

7sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vesterSelect Leviticus 20:7

8custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vosSelect Leviticus 20:8

9qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eumSelect Leviticus 20:9

10si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adulteraSelect Leviticus 20:10

11qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eosSelect Leviticus 20:11

12si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eosSelect Leviticus 20:12

13qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eosSelect Leviticus 20:13

14qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestriSelect Leviticus 20:14

15qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occiditeSelect Leviticus 20:15

16mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eosSelect Leviticus 20:16

17qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suamSelect Leviticus 20:17

18qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi suiSelect Leviticus 20:18

19turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suamSelect Leviticus 20:19

20qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morienturSelect Leviticus 20:20

21qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis eruntSelect Leviticus 20:21

22custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturiSelect Leviticus 20:22

23nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eosSelect Leviticus 20:23

24vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populisSelect Leviticus 20:24

25separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse pollutaSelect Leviticus 20:25

26eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis meiSelect Leviticus 20:26

27vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illosSelect Leviticus 20:27

Next: Leviticus 21Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.