Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 21

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorumSelect Leviticus 21:1

2nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoqueSelect Leviticus 21:2

3et sorore virgine quae non est nupta viroSelect Leviticus 21:3

4sed nec in principe populi sui contaminabiturSelect Leviticus 21:4

5non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisurasSelect Leviticus 21:5

6sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti eruntSelect Leviticus 21:6

7scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suoSelect Leviticus 21:7

8et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vosSelect Leviticus 21:8

9sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exureturSelect Leviticus 21:9

10pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindetSelect Leviticus 21:10

11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabiturSelect Leviticus 21:11

12nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego DominusSelect Leviticus 21:12

13virginem ducet uxoremSelect Leviticus 21:13

14viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suoSelect Leviticus 21:14

15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eumSelect Leviticus 21:15

16locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 21:16

17loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suoSelect Leviticus 21:17

18nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto nasoSelect Leviticus 21:18

19si fracto pede si manuSelect Leviticus 21:19

20si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosusSelect Leviticus 21:20

21omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suoSelect Leviticus 21:21

22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuarioSelect Leviticus 21:22

23ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eosSelect Leviticus 21:23

24locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperataSelect Leviticus 21:24

Next: Leviticus 22Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.