Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 22

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus quoque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 22:1

2loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego DominusSelect Leviticus 22:2

3dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum DominusSelect Leviticus 22:3

4homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitusSelect Leviticus 22:4

5et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidusSelect Leviticus 22:5

6inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aquaSelect Leviticus 22:6

7et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius estSelect Leviticus 22:7

8morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum DominusSelect Leviticus 22:8

9custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eosSelect Leviticus 22:9

10omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eisSelect Leviticus 22:10

11quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eisSelect Leviticus 22:11

12si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vesceturSelect Leviticus 22:12

13sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatemSelect Leviticus 22:13

14qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuariumSelect Leviticus 22:14

15nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt DominoSelect Leviticus 22:15

16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eosSelect Leviticus 22:16

17locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 22:17

18loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum DominiSelect Leviticus 22:18

19ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex caprisSelect Leviticus 22:19

20si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabileSelect Leviticus 22:20

21homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eoSelect Leviticus 22:21

22si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare DominiSelect Leviticus 22:22

23bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potestSelect Leviticus 22:23

24omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatisSelect Leviticus 22:24

25de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis eaSelect Leviticus 22:25

26locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 22:26

27bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt DominoSelect Leviticus 22:27

28sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suisSelect Leviticus 22:28

29si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilisSelect Leviticus 22:29

30eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego DominusSelect Leviticus 22:30

31custodite mandata mea et facite ea ego DominusSelect Leviticus 22:31

32ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vosSelect Leviticus 22:32

33et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego DominusSelect Leviticus 22:33

Next: Leviticus 23Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.