Leviticus 23
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 23:1
2loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctasSelect Leviticus 23:2
3sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestrisSelect Leviticus 23:3
4hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suisSelect Leviticus 23:4
5mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini estSelect Leviticus 23:5
6et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetisSelect Leviticus 23:6
7dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eoSelect Leviticus 23:7
8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eoSelect Leviticus 23:8
9locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 23:9
10loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotemSelect Leviticus 23:10
11qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illumSelect Leviticus 23:11
12atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum DominiSelect Leviticus 23:12
13et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hinSelect Leviticus 23:13
14panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestrisSelect Leviticus 23:14
15numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenasSelect Leviticus 23:15
16usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum DominoSelect Leviticus 23:16
17ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias DominiSelect Leviticus 23:17
18offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum DominoSelect Leviticus 23:18
19facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorumSelect Leviticus 23:19
20cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eiusSelect Leviticus 23:20
21et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestrisSelect Leviticus 23:21
22postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vesterSelect Leviticus 23:22
23locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 23:23
24loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctumSelect Leviticus 23:24
25omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum DominoSelect Leviticus 23:25
26locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 23:26
27decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum DominoSelect Leviticus 23:27
28omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vesterSelect Leviticus 23:28
29omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suisSelect Leviticus 23:29
30et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suoSelect Leviticus 23:30
31nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestrisSelect Leviticus 23:31
32sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestraSelect Leviticus 23:32
33et locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 23:33
34loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus DominoSelect Leviticus 23:34
35dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietisSelect Leviticus 23:35
36et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eoSelect Leviticus 23:36
37hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque dieiSelect Leviticus 23:37
38exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis DominoSelect Leviticus 23:38
39a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requiesSelect Leviticus 23:39
40sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestroSelect Leviticus 23:40
41celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitisSelect Leviticus 23:41
42et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculisSelect Leviticus 23:42
43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vesterSelect Leviticus 23:43
44locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios IsrahelSelect Leviticus 23:44
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society