Leviticus 24
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 24:1
2praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiterSelect Leviticus 24:2
3extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestrisSelect Leviticus 24:3
4super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu DominiSelect Leviticus 24:4
5accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimasSelect Leviticus 24:5
6quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statuesSelect Leviticus 24:6
7et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis DominiSelect Leviticus 24:7
8per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiternoSelect Leviticus 24:8
9eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuoSelect Leviticus 24:9
10ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israheliteSelect Leviticus 24:10
11cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu DanSelect Leviticus 24:11
12miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet DominusSelect Leviticus 24:12
13qui locutus est ad MosenSelect Leviticus 24:13
14dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universusSelect Leviticus 24:14
15et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suumSelect Leviticus 24:15
16et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriaturSelect Leviticus 24:16
17qui percusserit et occiderit hominem morte moriaturSelect Leviticus 24:17
18qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro animaSelect Leviticus 24:18
19qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet eiSelect Leviticus 24:19
20fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogeturSelect Leviticus 24:20
21qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punieturSelect Leviticus 24:21
22aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vesterSelect Leviticus 24:22
23locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus MosiSelect Leviticus 24:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society