Leviticus 4
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 4:1
2loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam feceritSelect Leviticus 4:2
3si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum DominoSelect Leviticus 4:3
4et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum DominoSelect Leviticus 4:4
5hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimoniiSelect Leviticus 4:5
6cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuariiSelect Leviticus 4:6
7ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculiSelect Leviticus 4:7
8et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus suntSelect Leviticus 4:8
9duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculisSelect Leviticus 4:9
10sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocaustiSelect Leviticus 4:10
11pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimoSelect Leviticus 4:11
12et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabunturSelect Leviticus 4:12
13quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini estSelect Leviticus 4:13
14et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculiSelect Leviticus 4:14
15et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu DominiSelect Leviticus 4:15
16inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimoniiSelect Leviticus 4:16
17tincto digito aspergens septies contra velumSelect Leviticus 4:17
18ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimoniiSelect Leviticus 4:18
19omnemque eius adipem tollet et adolebit super altareSelect Leviticus 4:19
20sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit DominusSelect Leviticus 4:20
21ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinisSelect Leviticus 4:21
22si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibeturSelect Leviticus 4:22
23et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatumSelect Leviticus 4:23
24ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato estSelect Leviticus 4:24
25tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eiusSelect Leviticus 4:25
26adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur eiSelect Leviticus 4:26
27quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquatSelect Leviticus 4:27
28et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatamSelect Leviticus 4:28
29ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocaustiSelect Leviticus 4:29
30tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eiusSelect Leviticus 4:30
31omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur eiSelect Leviticus 4:31
32sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatamSelect Leviticus 4:32
33ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiaeSelect Leviticus 4:33
34sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eiusSelect Leviticus 4:34
35omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illiSelect Leviticus 4:35
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society