Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 6:1

2anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam feceritSelect Leviticus 6:2

3sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent hominesSelect Leviticus 6:3

4convicta delicti reddetSelect Leviticus 6:4

5omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intuleratSelect Leviticus 6:5

6pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delictiSelect Leviticus 6:6

7qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaveritSelect Leviticus 6:7

8locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 6:8

9praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari eritSelect Leviticus 6:9

10vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altareSelect Leviticus 6:10

11spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi facietSelect Leviticus 6:11

12ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorumSelect Leviticus 6:12

13ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altariSelect Leviticus 6:13

14haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altariSelect Leviticus 6:14

15tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi DominoSelect Leviticus 6:15

16reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculiSelect Leviticus 6:16

17ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delictoSelect Leviticus 6:17

18mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabiturSelect Leviticus 6:18

19et locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 6:19

20haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespereSelect Leviticus 6:20

21quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum DominoSelect Leviticus 6:21

22sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altariSelect Leviticus 6:22

23omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eoSelect Leviticus 6:23

24locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 6:24

25loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum estSelect Leviticus 6:25

26sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculiSelect Leviticus 6:26

27quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sanctoSelect Leviticus 6:27

28vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aquaSelect Leviticus 6:28

29omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum estSelect Leviticus 6:29

30hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igniSelect Leviticus 6:30

Next: Leviticus 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.