Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 7

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum estSelect Leviticus 7:1

2idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altarisSelect Leviticus 7:2

3offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitaliaSelect Leviticus 7:3

4duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculisSelect Leviticus 7:4

5et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delictoSelect Leviticus 7:5

6omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum estSelect Leviticus 7:6

7sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebitSelect Leviticus 7:7

8sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eiusSelect Leviticus 7:8

9et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offerturSelect Leviticus 7:9

10sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos divideturSelect Leviticus 7:10

11haec est lex hostiae pacificorum quae offertur DominoSelect Leviticus 7:11

12si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersasSelect Leviticus 7:12

13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificisSelect Leviticus 7:13

14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinemSelect Leviticus 7:14

15cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque maneSelect Leviticus 7:15

16si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum estSelect Leviticus 7:16

17quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumetSelect Leviticus 7:17

18si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea eritSelect Leviticus 7:18

19caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur eaSelect Leviticus 7:19

20anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suisSelect Leviticus 7:20

21et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suisSelect Leviticus 7:21

22locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 7:22

23loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetisSelect Leviticus 7:23

24adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus variosSelect Leviticus 7:24

25si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suoSelect Leviticus 7:25

26sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribusSelect Leviticus 7:26

27omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suisSelect Leviticus 7:27

28locutus est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 7:28

29loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eiusSelect Leviticus 7:29

30tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdotiSelect Leviticus 7:30

31qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eiusSelect Leviticus 7:31

32armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotisSelect Leviticus 7:32

33qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione suaSelect Leviticus 7:33

34pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo IsrahelSelect Leviticus 7:34

35haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerenturSelect Leviticus 7:35

36et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suisSelect Leviticus 7:36

37ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimisSelect Leviticus 7:37

38quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto SinaiSelect Leviticus 7:38

Next: Leviticus 8Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.