Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 8

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutusque est Dominus ad Mosen dicensSelect Leviticus 8:1

2tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymisSelect Leviticus 8:2

3et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculiSelect Leviticus 8:3

4fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante foresSelect Leviticus 8:4

5ait iste est sermo quem iussit Dominus fieriSelect Leviticus 8:5

6statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eosSelect Leviticus 8:6

7vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuitSelect Leviticus 8:7

8quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritasSelect Leviticus 8:8

9cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei DominusSelect Leviticus 8:9

10tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili suaSelect Leviticus 8:10

11cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleoSelect Leviticus 8:11

12quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravitSelect Leviticus 8:12

13filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat DominusSelect Leviticus 8:13

14obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suasSelect Leviticus 8:14

15immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eiusSelect Leviticus 8:15

16adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altareSelect Leviticus 8:16

17vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat DominusSelect Leviticus 8:17

18obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suasSelect Leviticus 8:18

19immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitumSelect Leviticus 8:19

20ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igniSelect Leviticus 8:20

21lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat eiSelect Leviticus 8:21

22obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suasSelect Leviticus 8:22

23quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedisSelect Leviticus 8:23

24obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitumSelect Leviticus 8:24

25adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavitSelect Leviticus 8:25

26tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrumSelect Leviticus 8:26

27tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram DominoSelect Leviticus 8:27

28rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii DominiSelect Leviticus 8:28

29tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei DominusSelect Leviticus 8:29

30adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorumSelect Leviticus 8:30

31cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eosSelect Leviticus 8:31

32quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumetSelect Leviticus 8:32

33de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratioSelect Leviticus 8:33

34sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conplereturSelect Leviticus 8:34

35die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum estSelect Leviticus 8:35

36feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum MosiSelect Leviticus 8:36

Next: Leviticus 9Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.